Arcana Coelestia (Elliott) n. 7217

Previous Number Next Number See English 

7217. `Prae angustia spiritus': quod significet propter statum prope desperationem, constat ex significatione `angustiae spiritus' quod sit status prope desperationem, qui enim in illo statu sunt in angustia spiritus sunt; quod ille status significetur per onus impositum filiis Israelis a Pharaone, quod {1}sibi ipsis conquirerent paleam ad faciendum lateres, ad finem capitis praecedentis ostensum est. Quod `angustia spiritus' sit status prope desperationem, ex eo constare potest quod qui in statu prope desperationem sunt in anxietate interna sint, et tunc actualiter in angustia spiritus; `angustia spiritus' in sensu externo est compressio pectoris, et inde quasi difficultas respirandi, in sensu autem interno est anxietas {2}propter deprivationem veri quod fidei, et boni quod {3}charitatis, ac inde status prope desperationem; quod status compressionis quoad respirationem, et anxietas propter deprivationem veri fidei et boni {4}charitatis, sibi mutuo correspondeant, ut effectus naturalis in corpore ex causa spirituali in mente, videri potest ab illis quae n. 97, 1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893, ostensa sunt. Quod deprivatio veri et boni spiritualis talem anxietatem et consequenter talem angustiam pariat, non credere possunt illi qui non {5}in fide et charitate sunt; putant hi quod propterea angi sit debilitas et aegritudo {6}animi; causa est quia in fide et charitate nihil reale ponunt, ita non in illis quae sunt animae (c)illorum et quae sunt caeli, sed solum in opulentia et eminentia, ita in illis quae sunt corporis et mundi; {7}cogitant etiam, Quid fides et charitas? {8}nonne sunt merae voces? immo quid conscientia? angi ex illis est angi ex talibus quae homo ex phantasiae {9}delirio intus in se videt, et inde putat esse aliquid et tamen non sunt; at (m)quid opulentia et eminentia, hoc videmus oculis et sentimus voluptate quod sit,(n) nam totum corpus expanditur, et impletur gaudio ex illis; ita cogitant, {10}ac ita inter se loquuntur (d)mere naturales homines, ast {11}spirituales aliter, nam hi primariam in suo spiritu vitam habent, ita in illis quae sunt spiritus, nempe in fide et charitate, et ideo cum (t)se deprivari putant veris et bonis fidei et charitatis, afficiuntur angore sicut qui in angore mortis sunt, nam {12} vident ante se mortem spiritualem, hoc est, damnationem; hi, ut supra dictum est, coram mere naturalibus apparent debiles et aegri spiritu, sed sunt {13} fortes et validi, at qui mere naturales sunt apparent sibi fortes et validi, et quoque sunt quoad corpus, sed sunt prorsus invalidi quoad spiritum, quia spiritualiter mortui; {14}si viderent qualis esset spiritus illorum, id agnoscerent, sed eum non vident priusquam obiit corpus. @1 After lateres$ @2 prae deprivatione$ @3 amoris; quod difficultas respirandi et angustia pro deprivatione$ @4 amoris$ @5 aliquid fidei et charitatis habent$ @6 spiritus$ @7 dicunt$ @8 anne$ @9 sunt$ @10 et quoque$ @11 qui spirituales sunt$ @12 i tunc$ @13 i spiritus$ @14 hi non sciunt hoc cum vivunt in corpore, hoc est in mundo, sed scient cum vivent in spiritu, hoc est, in altera vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church