140. De Perceptione. Quod perceptio sit videre quid verum et bonum per influxum a Domino (n. 202, 895, 7680, 9128). Quod perceptio solum detur apud illos qui in bono amoris a Domino in Dominum sunt (n. 202, 371, 1442, 5227[? 5228]). Quod perceptio detur apud illos in caelo, qui, cum vixerunt homines in mundo, doctrinalia ecclesiae quae ex Verbo statim immiserunt in vitam, et non prius mandaverunt memoriae; quod sic interiora quae mentis eorum formata sint ad receptionem influxus Divini; et quod ideo intellectus eorum in caelo sit in illustratione continue (n. 104, 495, 503, 521, 536, 1616, 1791, 5145). Quod innumerabilia sciant, ac immensum sapiant (n. 2718, 9543). Quod illi qui in perceptione sunt, non ratiocinentur de veris dei; et si ratiocinarentur, quod illis periret perceptio (n. 585[? 586], 1398, 5897). Qui credunt ex semet scire et sapere, quod perceptionem habere non possint (n. 1386). Quod eruditi non capiant quid haec perceptio (ab experientia, n. 1387). Quod illi qui in regno caelesti Domini sunt, habeant perceptionem: illi autem qui in regno spirituali sunt, non habeant perceptionem, sed loco ejus, conscientiam (n. 805 2144, 2155[? 2145, 2157], 8081). Quod illi qui [in] regno caelesti Domini sunt, non cogitent ex fide, quemadmodum illi qui in regno spirituali Domini sunt, quoniam illi qui in regno caelesti sunt, in perceptione omnium quae fidei sunt a domino (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780). Quapropter angeli caelestes de veris fidei dicunt modo, Ita ita, Non non, quia percipiunt illa ac vident illa; at angeli spirituales de veris fidei ratiocinantur num ita sit, vel non ita (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba, "Esto..sermo vester, Ita ita, Non non; quod ultra haec est, ex malo est" (Matth. v. 37)). Quod angeli caelestes, quia ex perceptione sciunt vera fidei, ne quidem nominare velint fidem (n. 202, 337). Discrimen inter angelos caelestes et angelos spirituales (n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295). De perceptione eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia caelestis (n. 125, 597, 607, 784, 895, 1121, 5121). Quod detur perceptio interior et exterior (n. 2145, 2171, 2831, 5920). Quod detur in mundo perceptio justi et aequi, sed raro perceptio veri et boni spiritualis (n. 2831, 5937, 7977). Quod lux perceptionis prorsus alia sit quam lux confirmationis, et quod non similis sit, tametsi quibusdam apparere possit sicut similis (n. 8521, 8780).