141. (X.) DE LIBERO. Omne liberum est amoris, nam quod homo amat hoc libere facit; inde quoque omne liberum est voluntatis, nam quod homo amat hoc quoque vult; et quia amor et voluntas faciunt vitam hominis, etiam liberum facit illam. Ex his constare potest quid liberum, quod nempe sit id quod est amoris et voluntatis et inde vitae hominis. Inde est quod id quod homo ex libero facit, appareat ei sicut ex suo proprio.