Arcana Coelestia (Elliott) n. 2157

Previous Number Next Number See English 

2157. `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis': quod significet respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit, constare potest ab affectione humiliationis quae in ipsis his verbis, tum quoque in mox sequentibus his, `ne quaeso transeas desuper servo tuo,' in quibus etiam humiliatio: in singulis quae in Verbo, inest et affectio et res; caelestes angeli Verbum percipiunt quale est in sensu interno quoad affectionem; at `spirituales angeli' quale est in sensu interno quoad rem; qui percipiunt Verbum in sensu interno quoad affectionem, nihil attendunt ad voces, quae sunt rei, sed formant sibi ideas ex affectione et ejus serie, et hoc cum varietate indefinita; ut hic ad verba `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo' percipiunt statum humiliationis Domini in Humano, sed unice affectionem humiliationis, inde ineffabili modo, varietate et copia, formant sibi ideas caelestes quae vix dici queunt ideae, sed totidem affectionum et perceptionum luces, quae in continua serie sequuntur secundum seriem affectionis rerum quae in Verbo quod legitur; [2] inde constare potest quod perceptio, cogitatio et loquela angelorum caelestium sit ineffabilior et multo opulentior perceptione, cogitatione et loquela angelorum spiritualium, nam haec modo determinatur ad rem secundum seriem dictionum; de loquela (t)angelorum caelestium quod talis, videatur in Parte Prima n. 1647; inde est quod haec, `si quaeso inveni gratiam in Oculis tuis,' in sensu caelesti, significent respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: praeterea `invenire gratiam in Oculis tuis' fuit formula sollemnis in omni respectivo; ut constare potest ex Labanis respectivo ad Jacobum, Dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculi tuis, Gen. xxx 27;

Jacobi ad Esavum, Dixit Jacobus, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, Gen. xxxiii 10;

et similiter alibi in Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church