2156. `Domine mi': quod significet Trinum in Uno, nempe Divinum Ipsum, Humanum Divinum, Sanctum procedens, quod Trinum in Uno est, quare hic dicitur Dominus in singulari; similiter vers. 27, 31, `Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum {1}': et vers. 30, 32, `Ne quaeso succenseatur Domino meo.' Tum etiam tres illi {2} viri dicuntur Jehovah: vers. 13, `Dixit Jehovah ad Abraham': vers. 14, `Num mirabile erit pro jehovah quicquam?': vers. 22, `Abraham adhuc stans coram Jehovah': vers. 33, `Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum': inde constat quod tres viri, hoc est, (t)Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens sint idem ac Dominus, (c)et Dominus idem ac Jehovah; in Christiana fide, quae Symbolica appellatur, idem agnoscitur ubi haec apertis verbis, `Non tres Increati sunt, non tres Infiniti, non tres Aeterni, non tres Omnipotentes, non tres Domini, sed Unus.' Non alii sunt qui separant hoc Trinum quod in Uno, quam qui dicunt se agnoscere unum Ens Supremum, creatorem universi, quod ignoscitur illis qui extra Ecclesiam sunt; sed qui ita {3} intra Ecclesiam dicunt, ne quidem agnoscunt aliquem Deum, tametsi id aiunt, et quandoque putant; minus agnoscunt Dominum. @1 cum Domino meo I.$ @2 hi.$ @3 After Ecclesiam.$