Arcana Coelestia (Elliott) n. 2144

Previous Number Next Number See English 

2144. `In quercetis Mamre': quod significet qualitatem perceptionis, constat ex repraesentatione et significatione `quercetorum,' tum ex repraesentatione et significatione `Mamre': quid querceta in genere repraesentaverunt {1} et significaverunt,' {2} in Parte Prima n. 1442, 1443, ostensum; et quid querceta Mamre in specie, n. 1616, nempe quod perceptiones, sed quales sunt humanae ex scientificis, et ex primis rationalibus quae inde; [2] quid perceptio, hodie ignotissimum est quia nullus hodie in perceptione est in quali fuerunt Antiqui et imprimis Antiquissimi; hi ex perceptione noverunt num bonum esset et consequenter num verum; erat influxus in rationale (c)eorum a Domino per caelum, ex quo ilico cum cogitarunt de aliquo sancto, percipiebant: num ita esset vel non ita esset: periit dein talis perceptio apud hominem cum non amplius in caelestibus ideis sed solum in mundanis et corporeis coepit esse {3}: et loco ejus successit conscientia, quae quoque est species perceptionis, nam agere contra conscientiam et secundum conscientiam, non aliud est quam appercipere inde, num ita vel non ita sit aut faciendum; [3] sed conscientiae perceptio non est ex bono quo influit {4}, sed est ex vero quod secundum sanctum cultus eorum implantatum est rationali ab infantia, ac postea confirmatum, hoc tunc unice bonum esse credunt: inde est conscientia species perceptionis, sed ex vero tali, cui cum insinuatur charitas et innocentia a Domino, existit bonum (o)istius conscientiae {5}; ex his paucis constare potest quid perceptio; (m)sed inter perceptionem et conscientiam est multa differentia;(n) videantur quae de perceptione in Parte Prima dicta n. 104, 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1616: (o)quae de perceptione spirituum et angelorum, n. 202, 203, 1008, 1383, 1384, 1390-1392, 1394, 1397, 1504: (o)et quod eruditi non sciant quid perceptio, n. 1387. [4] Quod Dominum attinet, dum vixit in mundo, omnis Ipsius cogitatio fuit ex perceptione Divina quia solus Divinus et Caelestis Homo, nam solus in quo Ipse Jehovah, ex quo Ipsius perceptio, de qua etiam in Parte Prima n. 1616, 1791. Perceptiones Ipsius fuerunt interiores magis et magis, quo propius accessit ad unionem cum Jehovah; nunc qualis Ipsius perceptio fuit, constare potest ex illis quae de `quercetis Mamre' in Parte Prima n. 1616 dicta sunt; et qualis facta, cum percepit illa quae in hoc capite continentur, in mox sequentibus describitur. @1 A has subjunctive.$ @2 et$ @3 Before sed.$ @4 i sicut apud antiquissimos.$ @5 i illius.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church