Arcana Coelestia (Elliott) n. 2718

Previous Number Next Number See English 

2718. `Uxorem e terra Aegypti': quod significet affectionem scientiarum quae spiritualis Ecclesiae homini, constat ex significatione `uxoris' quod sit affectio seu bonum, de qua D. 915, 2517, et ex significatione `Aegypti' quod sit scientia, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462. In hoc versu describitur spiritualis Ecclesiae homo qualis est quoad bonum, hoc est, quoad essentiam vitae suae, quod nempe bonum apud illum' sit obscurum, sed quod illuminatum a Divino Humano Domini, ex qua illuminatione existit in ejus rationali affectio veri, et in ejus naturali affectio scientiarum: quod apud spiritualem hominem affectio boni qualis est apud caelestem, existere nequeat, sed loco ejus affectio veri, causa est quia bonum apud illum implantatum est in parte ejus intellectuali, et quod obscurum sit respective, ut n. 2715 ostensum est {1}, inde produci et derivari in rationale ejus non alia affectio potest quam affectio veri, et per hanc in naturale affectio scientiarum: per verum non aliud verum intelligitur quam tale quod credit esse verum, tametsi non esset verum in se; et per scientias non intelliguntur scientiae quales sunt eruditis, sed omne scientificum quo ab experientia et per auditionem imbui possit ex vita civili, ex doctrina, et ex Verbo; in talium affectione est spiritualis Ecclesiae homo. [2] Ut sciatur quid sit in affectione veri esse, et quid in affectione boni, paucis dicendum; qui in affectione veri sunt, cogitant, disquirunt, et disserunt, num hoc verum `sit', num ita sit, et cum confirmantur quod verum sit, seu quod ita sit, cogitant, disquirunt, et disserunt, quid sit; ita haerent in primo limine, nec admitti possunt in sapientiam antequam absque dubio sunt; qui autem in affectione boni sunt, ex ipso bono in quo sunt, norunt et percipiunt quod ita sit, ita non in primo limine sunt, sed in conclavi, admissi in sapientiam: [3] sit pro exemplo quod caeleste sit cogitare et agere ex affectione boni aut ex bono; qui in affectione veri sunt, disserunt num ita sit, num dabile sit, et quid sit, et quamdiu dubia versant de eo, non possunt intromitti; qui autem in affectione boni sunt, ii non disserunt, nec dubia versant, sed aiunt quod ita sit, quare intromittuntur, incohant enim ibi qui in affectione boni sunt, hoc est, caelestes, ubi subsistunt illi qui in affectione veri (o)sunt, hoc est, spirituales, sic ut ultimus horum terminus sit primus illorum; ideo scire, nosse, et percipere illis datur quod affectiones boni sint innumerabiles, quot nempe societates sunt in caelo, et quod omnes a Domino in formam caelestem conjunctae sint, ut unum quasi hominem constituant; tum etiam cujusvis affectionis genus et speciem perceptione dignoscere datur. [4] {2} Vel sit hoc exemplum ita; quod omne jucundum, beatum et felix, unice sit amoris, sed qualis amor, tale jucundum, beatum et felix: spiritualis homo detinet animum in eo num ita sit, et annon aliunde, ut ex conversatione, sermone, meditatione, eruditione, etiam annon in possessione, honore, fama, gloria inde, non se confirmans in eo quod illa nihil faciant, sed affectio amoris quae et qualis in illis; caelestis autem homo non in praeliminaribus illis haeret, sed ait quod ita sit, quare in ipso fine est, et usu, hoc est, in ipsis affectionibus quae sunt amoris, quae innumerabiles sunt, et in quarum unaquaevis ineffabilia, et hoc cum variatione jucundi, beati, et felicis, in aeternum. [5] Sit etiam pro exemplo quod proximus amandus ex bono quod apud illum; qui in affectione veri sunt, cogitant, disquirunt, et disserunt, num hoc verum sit seu num ita sit, quid proximus, quid bonum, nec ulterius vadunt, quare praecludunt sibi januam ad sapientiam; qui autem in affectione boni sunt, aiunt quod ita sit, quare non praecludunt sibi januam, sed intrant, ac sciunt, norunt, et percipiunt ex bono, quis proximus prae alio, etiam in quo gradu sit, et quod omnes in dissimili, ita ineffabilia prae illis qui in sola affectione veri. [6] Porro sit pro exemplo quod qui proximum ex bono amat, Dominum amet; qui in affectione veri sunt, disquirunt num ita sit, et si iis dicitur, qui proximum amat ex bono, is bonum amat, et quia omne bonum a Domino, et in bono est Dominus, quando quis bonum, etiam Ipsum ex quo illud et in quo Ipse, amat; etiam disquirunt num ita sit, [tum quid sit amare bonum,] etiam quid bonum, num Dominus in bono sit magis quam in vero; quamdiu in talibus haerent, ne quidem e longinquo videre possunt sapientiam; at qui in affectione boni sunt, ii ex perceptione norunt quod ita sit, et statim {3} vident sapientiae campum, ducentem usque ad Dominum. [7] Inde constare potest unde obscurum illis qui in affectione veri sunt, hoc est, spiritualibus, respective ad illos qui in affectione boni, hoc est, ad caelestes: sed usque illi ab obscuro in lucem venire possunt, si modo in affirmativo velint esse quod omne bonum sit amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et quod amor et charitas sit conjunctio spiritualis, et inde omne beatum et felix; ita quod in bono amoris a Domino sit vita caelestis, non autem in vero fidei inde separato. @1 bonum apud illum est obscurum respective, et quia implantatum est in parte ejus intellectuali, ut ostensum n. 2715.$ @2 In A this was written as the last example, but directions were then inserted for its insertion here.$ @3 statum I$ * * * {1} @1 A o asterisks here but has them after 2667.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church