2719. Actum est in hoc capite primum de Rationali Domini quod Divinum factum, quod Rationale est `Jishakus'; et de rationali mere humano quod separatum, quod est `filius Hagaris Aegyptiae': mox de Ecclesia spirituali quae per Divinum Humanum Domini salvata est, quae Ecclesia est `Hagar et ejus puer': nunc agitur de doctrina fidei inservitura isti Ecclesiae, quod nempe adjuncta ei sint rationalia `ex scientificis' humana, quae sunt `Abimelechus et Phicol'; conjunctio significatur per `foedus' quod Abrahamus cum illis percussit; rationalia illa sunt apparentiae, non ex origine Divina sed ex humana, quae adjunctae sunt ob causam quia Ecclesia spiritualis absque illis doctrinam non comprehenderet, ita nec reciperet; est enim, ut n. 2715 ostensum, spiritualis Ecclesiae homo in obscuro respective, quare doctrina investienda apparentiis talibus quae sunt cogitationis et affectionis humanae, et non in tantum discrepant quin Divinum bonum receptaculi instar ibi habere possit. Quia agitur in seq. cap. xxvi iterum de Abimelecho, et de foedere, sed cum Isaco, et in sensu interno de rationalibus et scientificis secundo adjectis doctrinae fidei, licet solum summaria, quae in sensu interno de hac re hic continentur, exponere, quae clariora ab explicatione capitis xxvi evadent. @1 A had et scientifica but alters as here.$