Arcana Coelestia (Elliott) n. 10295

Previous Number Next Number See English 

10295. `Fragrantia': quod significet affectiones ex bono spirituali, constat ex significatione `aromatum fragrantium' quod sint affectiones veri ex bono, de qua supra n. 10,291, quod ex bono spirituali, videatur n. 10,254, 10,290, 10,293 fin. Quod suffimentum confectum fuerit ex aromatibus, quae significant vera ex bono spirituali, seu quod idem, quod vera quae per aromata illa significantur pertineant ad classem spiritualem, est causa quia per `suffimentum' significatur cultus Divinus qui fit per vera ex illo bono, {1}sunt enim confessiones, adorationes, preces, et similia, {2}quae in specie per `suffimentum' significantur, videatur n. 9475; talia exeunt ex corde per cogitationes et per loquelam; quod hic cultus fiat per vera spiritualia, constare potest ex ideis in quibus homo est cum in illo cultu, ideae enim in quibus homo tunc, {3}sunt ex memoria ejus, et inde ex intellectuali, et quae inde procedunt, spirituali vocantur. Quod autem cultum Divinum ex bono caelesti, qualis est apud illos qui in regno caelesti Domini sunt, attinet, ille non fit per confessiones, adorationes, et preces, {4}qualiter apud illos qui in regno spirituali sunt, ita non per vera ex memoria sed per vera ex corde, quae unum agunt cum ipso amore in quo sunt; sunt enim vera apud illos inscripta amori illorum, quapropter cum ex amore faciunt praecepta, simul ex veris faciunt, absque cogitatione de illis ex doctrinali, ita absque evocatione illorum ex memoria. Quod talis status illorum sit qui in (t)regno caelesti Domini sunt, constare potest ex illis quae de illo regno et de regno spirituali in locis citatis n. 9277 ostensa sunt. Quod `suffimentum' significet confessiones, adorationes, et preces, quae per os procedunt ex cogitatione cordis, videatur n. 9475, 10,177, 10,198. @1 per cultum Divinum hic intelliguntur$ @2 quae e corde exeunt$ @3 seu cogitationes sunt de Domino, de salute, de remissione, de poenitentia, de nova vita, etiam de peccatis in quibus est, de miseria sua, et de similibus aliis, et homo taliter et tantum in his est, quum in adoratione et in precibus, qualiter et quantum est in veris ex Verbo, seu in doctrinalibus Ecclesiae quae ex Verbo, ex his patet, quod per vera quae significantur per aromata, ex quibus suffimentum, sint vera ex bono spirituali$ @4 quales$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church