Arcana Coelestia (Elliott) n. 5937

Previous Number Next Number See English 

5937. `Et dixit Pharaoh ad Josephum': quod significet perceptionem naturalis ex caelesti interno, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua n. 5160, 5799; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; quia caeleste quod `Joseph' repraesentat, est internum, et naturale quod `Pharaoh', est externum, idcirco est perceptio naturalis ex caelesti interno, omnis enim perceptio est ex interiore, nusquam est aliqua perceptio {1}interioris ab exteriore, unde enim influxus, inde est perceptio. [2] Quid perceptio quae toties {2}nominatur, paucis hic dicendum: est apud unumquemvis hominem facultas percipiendi num ita sit, vel non ita; facultas concludendi intus in se seu in mente sua facit ut res percipiatur; haec facultas nusquam dabilis est nisi influxus sit ex spirituali mundo; hac dote excellent unus homo prae altero; qui minus excellent, sunt qui parum intus in se seu in mente sua concludunt et sic percipiunt, sed {3}dicunt ita esse, quia alii quibus fidem habent, ita dixerunt; at qui magis excellent, sunt qui {4}non ex aliis sed ex se vident quod ita sit; verum enim vero perceptio quae est apud unumquemvis hominem, est in rebus mundanis, non autem hodie apud aliquem in rebus spiritualibus; {5}(m)causa est quia spirituale quod influit et facit perceptionem, {6} obscuratum {7}est et paene exstinctum a jucundis amoris mundi et sui; quapropter nec illis curae sunt spiritualia nisi quatenus ex debito et more, si {8}auferretur timor ex debito, et jucundum ex more, {9}spernerent illa, {10}aversarentur, immo {11}negarent;(n) [3] qui perceptionem in spiritualibus habebit, is erit in affectione veri ex bono, et desiderabit continue (t)scire vera, inde intellectuale ejus illuminatur, et cum intellectuale illuminatum est, tunc {12}datur ei aliquid intus in se percipere; at qui non in affectione veri est, quod {13}scit ita esse, {14}hoc scit a doctrinali Ecclesiae cui fidem {15}adjungit, et quia {16}dixit ita esse sacerdos, presbyter, monachus. Ex his constare potest quid perceptio, et quod in mundanis {17} detur, non autem in spiritualibus; quod {18}adhuc patet ex eo quod quisque in dogmate in quo natus est, maneat, etiam qui nati sunt Judaei, tum qui extra Ecclesiam, tametsi intra eam vivunt; {19}et quoque qui in haeresi, si illis ipsissima vera dicerentur et quoque confirmarentur, usque tamen ne hilum perciperent quod vera sint, apparebunt illis ut falsa. @1 interni ab externo$ @2 dicitur$ @3 modo sciunt ex aliis, quibus fidem habent$ @4 intus in se$ @5 i in rebus mundanis homo dicere potest quod ita sit, quia percipit ex concluso a pluribus non autem in rebus spiritualibus;$ @6 i prorsus$ @7 after exstinctum$ @8 abstrahatur$ @9 spernunt$ @10 aversantur$ @11 negant$ @12 potest aliquod$ @13 sciat$ @14 habet$ @15 adjunget$ @16 dicit$ @17 i apud hominem$ @18 etiam$ @19 tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church