Arcana Coelestia (Elliott) n. 5228

Previous Number Next Number See English 

5228. `Dicendo': quod significet perceptionem inde, constat ex significatione `dicere' quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quid perceptio inde, seu perceptio ex cogitatione, non ad captum explicari potest quia hodie prorsus ignotum est quid perceptio spiritualis, et quod ignotum est, hoc non intrat in sensum, utcumque describitur; perceptio enim non aliud est quam loquela aut cogitatio angelorum qui apud hominem; illa loquela aut cogitatio cum influit, fit perceptio quod ita sit vel {1}non ita sit, sed non apud alios quam qui in bono amoris et charitatis sunt, nam per bonum influit; apud illos perceptio illa producit cogitationes, nam perceptivum illis est commune cogitationis; at perceptio ex cogitatione actualiter non datur sed apparenter; {2}verum de hoc arcano non plus dici potest quia, ut dictum, hodie ignotum est quid perceptio. @1 quod$ @2 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church