Arcana Coelestia (Elliott) n. 5229

Previous Number Next Number See English 

5229. `Peccatorum meorum {1} recordor hodie': quod significet de disjunctionis statu, constat a significatione `peccatorum' quod sint quae inversi ordinis, de qua n. 5076; et ex significatione `recordari' quod sit conjunctio, de qua n. 5169, ita `peccatorum recordari' est {2}conjungi cum illis quae inversi ordinis sunt, consequenter {3}disjungi a naturali quod per Pharaonem repraesentatur; quod enim conjungitur cum illis quae in inverso ordine sunt, disjungitur ab illis quae in ordine; quod `recordari' sit conjunctio, est quia recordatio alicujus in altera vita conjungit; ut primum enim aliquis spiritus recordatur alterius, sistitur {4}is praesens, et quoque ita praesens ut colloquantur; inde est quod angeli et spiritus, omnes quos cognoverunt {5}, et de quibus audiverunt, possint offendere, eos praesentes videre, et cum iis loqui, cum Dominus concedit ut illorum recordentur, n. 1114. @1 see p. 29, ft 5.$ @2 A had conjunctio cum illis; note conjunctio below.$ @3 d disjunctio, rewrites it$ @4 A d is, i hic$ @5 i in mundo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church