Arcana Coelestia (Elliott) n. 1791

Previous Number Next Number See English 

1791. 'Dixit Abram, Domine Jehovih': quod significet Domini perceptionem, constare potest inde quod Dominus intimam et perfectissimam omnium perceptionem habuerit; perceptio erat, ut prius dictum, sensatio et cognitio perceptiva omnium quae fiebant in caelo: fuitque continua communicatio et interna collocutio cum Jehovah, quae sola Domino fuit; haec in sensu interno intelligitur per id quod 'dixerit Abram ad Jehovam,' ita repraesentata per Abramum quando locutus cum Jehovah; similiter in sequentibus, ubi occurrit quod Abram dixerit ad Jehovam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church