Arcana Coelestia (Elliott) n. 1077

Previous Number Next Number See English 

1077. Quia illi qui 'Ham et Canaan' hic vocantur, hoc est, qui fidem separant a charitate, et inde in externis solum ponunt cultum, non scire possunt quid et unde conscientia, paucis dicendum. Conscientia formatur per vera fidei, nam quod homo audivit, agnovit et credidit, hoc conscientiam apud eum facit; dein agere contra illa, ei est agere contra conscientiam, quod satis manifeste constare unicuivis potest; inde est, nisi vera fidei sint quae audiat, agnoscat et credat, quod nusquam ei possit esse conscientia vera; nam per vera fidei, operante Domino in charitate, regeneratur homo, ita per illa accipit conscientiam, estque conscientia ipse novus homo: inde constat quod vera fidei sint media ut fiat, hoc est, ut vivat homo secundum illa quae fides docet, cujus principale est amare Dominum supra omnia et proximum ut semet. Si non vivat secundum illa, quid fides, nisi inane quid et vox sonans, aut separatum quid a vita caelesti, in quo separato nusquam aliqua salus? nam credere utcumque homo vivit, quod usque salvari possit, modo habeat fidem, est dicere, si vel nullam charitatem habeat et si vel nullam conscientiam, quod salvetur, hoc est, si vel in odiis, in vindictis, in rapinis, in adulteriis, verbo in omnibus contrariis charitati et conscientiae degat, modo fidem habeat, etiamsi foret in ultima mortis hora, quod salvari possit; expendant nunc, cum in principio tam falso sunt, quodnam verum fidei sit, quod formare eorum conscientiam possit; annon, quod falsum? si quid conscientiae se habere putant, sunt modo vincula externa, nempe timor legis, jacturae {1} honoris, lucri, famae ob illa, quae faciunt apud eos id quod vocant conscientiam, ne scilicet laedant proximum, utque ei bene faciant; sed quoniam non est conscientia, quia non charitas, ideo tales, vinculis illis remissis seu solutis, in scelestissima et obscenissima ruunt. Sed aliter prorsus se habet cum illis qui tametsi dixerunt quod sola fides salvet, et usque vixerunt vitam charitatis; nam in illorum fide charitas fuit a Domino. @1 I o jacturae, but quoting this [ ] in H.D. 139 S.i. jacturae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church