1935. `Dixit angelus Jehovae': quod significet Interioris Hominis Domini responsum, constat ex significatione `angeli Jehovae' quod sit interior cogitatio Domini, de qua supra n. 1925; et quia est cogitatio, etiam est responsum. Interior cogitatio Domini fuit ex affectione veri intellectualis, et haec affectio (c)ex Ipso Divino Bono; talis cogitatio, ut prius dictum, nusquam apud aliquem hominem est nec esse potest: apud hominem {1}etiam est interior cogitatio quae influit per internum ejus hominem in interiorem rationalem a Domino, apud eos qui conscientiam habent, quod constare potest ex eo quod animadvertere possint malum et falsum quod in externo suo homine, quod pugnat contra bonum et verum in interiore; {2}at haec cogitatio est multo inferior, non comparanda ullo modo cum Domini, quae fuit ex affectione veri intellectualis, (t)fuit et Ipsius propria: qui autem conscientiam non habent, interiorem cogitationem non habere possunt, quare nec apud eos ulla pugna est; causa est quia rationale eorum unum et idem agit cum sensuali corporeo; et tametsi apud eos quoque {3}continue influit bonum et verum a Domino, usque illud non appercipiunt quia ilico id exstinguunt et suffocant, inde est quod {4}nec credant aliquod verum fidei. @1 quoque$ @2 et I$ @3 continuo I$ @4 non$