Arcana Coelestia (Elliott) n. 1862

Previous Number Next Number See English 

1862. 'Quae transivit inter segmenta illa': quod significet quod ille divisit illos qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino, constare potest ab illis quae dicta sunt supra ad vers. 10 de partitione animalium in medium, quod significaverint parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, et quod 'una pars poneretur obviam alteri' significaverit Ecclesiam et Dominum, quodque 'spatium intermedium' seu interstitium, illud quod inter Dominum et Ecclesiam, seu inter Dominum et hominem Ecclesiae, intercedit, quod est conscientia cui bona et vera per charitatem implantata sunt: quando loco charitatis succedunt odia, et loco bonorum et verorum mala et falsa, tunc nulla conscientia boni et veri, sed spatium hoc medium seu interstitium apparet sicut oppletum 'furno fumi et facibus ignis,' hoc est, oppletum persuasionibus falsi et odiis quae sunt quae prorsus separant Dominum ab Ecclesia; haec sunt quae significantur per quod 'ille transiret inter segmenta illa,' principaliter 'fax ignis' quae est amor sui, seu quo idem, malum odiorum; quod quoque constare potest apud Jeremiam ubi eadem paene verba, Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod pepigerunt coram Me, vitulum quem conciderunt in duas, et transiverunt inter partes ejus: principes Jehudae, et principes Hierosolymae, eunuchos, et sacerdote et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo eos in manum hostium eorum, et in manum quaerentium animas eorum, et erit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, xxxiv 14, 18-20.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church