Arcana Coelestia (Elliott) n. 7935

Previous Number Next Number See English 

7935. `Et erit quod dixerint ad vos filii vestri': quod significet interiorem perceptionem veri quae conscientiae, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua supra n. 7913; et ex significatione `filiorum' quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; quod sit perceptio interior quae conscientiae, est quia agitur de statu posthac seu futuro illorum qui ab Ecclesia spirituali, et liberati a Domino, quod mentibus illorum insidebit {1}id verum, quod salvatio illorum unice accepta debeatur Domino; hujus veri perceptio est conscientiae; qui enim ab Ecclesia spirituali sunt non perceptionem {2} habent prout {3}illi qui ab Ecclesia caelesti, sed loco illius habent conscientiam. (s)Conscientia apud illos nascitur et formatur ex veris Ecclesiae in qua nati sunt, quae in pueritia et postea hauserunt et vita confirmarunt, et sic fidei facta sunt; secundum illa vera agere est secundum conscientiam, et contra illa agere est contra conscientiam; insident memoriae interiori sicut inscripta, et demum quasi illa quae in infantia impressa sunt, quae apparent postea prorsus familiaria et sicut innata; quemadmodum {4}sunt loquelae, cogitationes, reminiscentiae, reflexiones variae, et in externis gressus, gestus, vultus, et plura, in quae homo non nascitur sed per consuetudines inducitur; cum vera quae fidei ita quoque impressa sunt, quod fit in interiore homine, tunc illa similiter familiaria fiunt, (c)et demum sicut {5}innata agunt hominem ad cogitandum, volendum, et agendum secundum illa; hoc vitae vocatur conscientia, estque vita {6}hominis spiritualis quae tanti aestimanda {7}quanti sunt vera genuina quae fidei, ex quibus cogitat, et quantum sunt bona genuina quae charitatis, ex quibus agit, tum quantum illa ducunt. Ex sequentium serie etiam patet quod per illa verba {8}significetur perceptio interior quae conscientiae.(s) @1 Before mentibus$ @2 i de vero$ @3 coelestes$ @4 All singular$ @5 connata$ @6 ejus$ @7 I which is obviously corrupt reads: quantum vera sunt bona genuina quae fidei, ex quibus cogitat, et quantum sunt bona genuina quae charitatis, ex quibus agit; quantum illa dicunt et$ @8 significatur after conscientiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church