5386. Sunt etiam alibi in corpore secretoria et excretoria, in cerebro sunt ventriculi et processus mamillares, qui abducunt pituitosa ibi; et praeterea glandulae ubivis, {1} mucosae et salivales in capite, et perplures in corpore, ac myriades juxta cuticulas, per quas sudores et obsoleta subtiliora excernuntur; illis correspondent in mundo spirituali in genere tenacitates opinionum, tum quoque conscientiosa in rebus non necessariis; apparent aliqui eorum supra caput ad mediam distantiam, qui tales sunt ut scrupulos moveant in rebus in quibus nihil scrupuli esse debet; inde quia gravant conscientias simplicium, vocantur conscientiosi, {2} quid vera conscientia, non sciunt, nam {3} in omni quod obvenit, ponunt conscientiam; posito enim aliquo scrupulo aut dubio, si anxia mens sit et inhaeret, nusquam desunt confirmantia et sic gravantia; tales cum adsunt, etiam inducunt anxietatem sensibilem parti abdominis proxime sub diaphragmate; adsunt quoque in tentationibus apud hominem; locutus sum cum illis, et appercepi quod illis non sit aliqua cogitationum extensio ut acquiescant in utilioribus et necessariis, nam non potuerunt ad rationes attendere quia tenaciter permanebant in sua opinione.
@1 i sicut$ @2 i nam$ @3 verum$