Arcana Coelestia (Elliott) n. 5387

Previous Number Next Number See English 

5387. Qui autem ipsi urinae correspondent, sunt infernales, nam urina, ut supra dictum, est extra corpus quia separata jamdum a sanguine, ac in se non nisi quam serum immundum et obsoletum {1} quod dejectum; de illis sequentia licet referre: quidam spiritus perceptus primum sicut intus in corpore sed mox extra {2} ad dextrum, ubi cum sistebatur, erat inconspicuus, potuit {3} se arte inconspicuum facere; cum interrogabatur, nihil quicquam tunc respondebat; dicebatur ab aliis quod piratica exercuerit in vita corporis, appercipitur enim manifeste in altera vita a sphaera vitae affectionum et cogitationum {4}, quis et qualis fuerat, quia cujusvis vita manet; [2] is variabat locum nunc apparendo ad dextrum nunc ad sinistrum; percepi quod id {5} faceret ex timore ne sciretur quis esset et ne cogeretur aliquid fateri; dicebatur ab aliis spiritibus quod tales ad minimum periculi timidissimi sint, et cum nihil periculi animosissimi; et quod tales in opposito sint ad illos quibus ejectio urinae correspondet; damnum ei inferre quocumque modo student; et ne dubitarem, per experientiam id ostensum erat; cum illi qui urinae ejectioni correspondebant, se paulo retraherent et ille pirata adesset, sistebatur prorsus urinae emissio et quoque revolvebatur cum discrimine, at cum revocabantur, urinae emissio secundum praesentiam intendebatur; [3] quod is pirata fuerit, postea fassus est, dicens quod se dextre occultare potuerit ac versute et industrie fallere insequentes; et quod nunc amet foeda urinosa multum prae aquis limpidis, et quod nidor urinae {6} fetidus sit quo maxime delectatur, adeo ut in stagnis, immo in cadis urinae fetidae velit domicilium habere. Ostensum quoque quali facie erat, non erat ei facies sed aliquid {7} nigre barbatum loco faciei. [4] Postea etiam alii piratae non ita industrii arcessebantur, illi quoque parum loquebantur, et quod mirum, frendebant dentibus; dicebant etiam illi quod urinas prae omnibus liquidis ament, et faeculentas prae aliis; sed his non pro facie erat barbatum quid ut priori, sed dira quaedam dentium crates; barba enim et dentes significant infima naturalia; quod absque facie, significat quod {8} nihil vitae rationalis; nam quod non (t)aliqua facies appareat, est signum quod nulla correspondentia sit interiorum cum Maximo Homine, quisque enim apparet in luce caeli in altera vita secundum correspondentiam, inde infernales in horrenda deformitate.

@1 obsoletum serum et immundum$ @2 infra T, intra I$ @3 i enim$ @4 et cogitationis$ @5 hoc$ @6 ille$ @7 aliquod$ @8 nihil interius seu quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church