305. Quod sic Dominus Humanum suum Divinum fecerit. Quod Humanum Domini sit Divinum, quia ex Esse Patris quod Ipsi Anima (illustratum per similitudinem patris in liberis, n. 10270(? 10269), 10372, 10823). Et quia ex Divino Amore, qui in Ipso (n. 6872). Quod unusquisque homo sit talis qualis ejus amor, et quod sit suus amor (n. 6872, 10177, 10284). Quod Dominus fuerit Divinus Amor (n. 2077, 2253). Quod Dominus omne Humanum, tam internum quam externum, fecerit Divinum (n. 1603, 1815, 1902, 1926, 2093, 2803). Quod ideo quoad totum Corpus resurrexerit, secus ac ullus homo (n. 1729, 2083, 5078, 10825). Quod Humanum Domini sit Divinum, agnoscitur ex omnipraesentia Humani Ipsius in Sacra Cena (n. 2343, 2359). Et quod pateat ex transformatione Ipsius coram tribus discipulis (n. 3212). Et quoque ex Verbo (n. 10154). Et quod dicatur ibi Jehovah (n. 1603, 1736, 1815, 1902, 2921, 3035, 5110, 6303, 6281, 8864, 9194, 9315). Quod in sensu litterae distinguatur inter Patrem et Filium, seu Jehovam et Dominum, sed non in sensu Verbi interno, in quo sunt angeli caeli (n. 3035). Quod Christianus orbis Humanum Domini non Divinum agnoscat, quod factum sit in Concilio propter Papam, ut pro vicario Ipsius agnosceretur (ex loquela cum illis in altera vita, n. 4738). Quod Divinum Humanum ab aeterno fuerit Divinum Verum in caelo, ita Divinum Existere, quod postea in Domino factum est Divinum Esse, a quo Divinum Existere in caelo (n. 3061, 6280, 6880, 10579). Status caeli prius, qualis (n. 6371-6373). Quod Divinum non perceptibile ita nec receptibile fuerit, nisi cum transivit caelum (n. 6982, 6996, 7004). Quod Dominus ab aeterno, fuerit Divinum Verum in caelo (n. 2803, 3195, 3704). Quod id sit Filius Dei natus ab aeterno (n. 2628, 2798). Quod in caelo non aliud Divinum percipiatur quam Divinum Humanum (n. 6475, 9303, 9267(? 9356, 9571), 10067). Quod antiquissimi non adorare potuerint infinitum Esse, sed infinitum Existere, quod est Divinum Humanum (n. 4687, 5321). Quod antiqui agnoverint Divinum, quia apparuit in humana forma, et quod hoc fuerit Divinum Humanum (n. 5110, 5663, 6846, 10737). Quod incolae omnium tellurum adorent Divinum sub humana forma; et quod gaudeant cum audiunt quod Deus actualiter Homo factus sit (n. 6700, 8541-8547, 9361, 10736-10738; videatur in opusculo De Telluribus in Mundo nostro solari, et in Caelo astrifero). Quod de Deo nisi in humana forma non cogitari possit, et quod incomprehensibile est, in nullam ideam cadat (n. 9359, 9972). Quod homo colere possit de quo aliquam ideam habet, et non de quo nullam (n. 4733, 5110, 5633(? 5663), 7211, 9267(? 9356), 10667(? 10067)). Quod ideo a plerisque in universo terrarum orbe Divinum colatur sub humana forma, et quod id sit per influxum e caelo (n. 10159). Quod omnes qui in bono sunt quoad vitam, cum cogitant de Domino, de Divino Humano cogitent, et non de Humano separato a Divino (n. 2326, 4724, 4731, 4766, 8878, 9193, 9198). Quod cogitent de Humano Domini absque Divino hodie in ecclesia illi qui in malo quoad vitam sunt, tum qui in fide separata a charitate, et quoque quod non capiant quid Divinum Humanum, causae (n. 3212, 3241, 4689, 4692, 4724, 4731, 5321, 6372(? 6371), 8878, 9193, 9198).