8541. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis Quod cultum eorum Divinum attinet, principale est quod (x)agnoscant Dominum nostrum pro supremo, Qui regit caelum et terram; Illum vocant unicum Dominum; et quia in vita corporis Ipsum agnoscunt et colunt, inde Ipsum quaerunt post mortem, ac inveniunt; {1}est idem cum nostro Domino. Interrogati sunt num sciant quod unicus Dominus sit Homo; responderunt quod sciant omnes quod Homo sit, quia in orbe illorum a multis visus est ut Homo; et quod Ipse instruat illos de veritate, conservet illos, et quod det vitam aeternam illis qui credunt in Ipsum. Dicebant amplius quod ab Ipso illis revelatum sit quomodo vivent et quomodo credent; et quod id quod revelatum est, a parentibus tradatur liberis, et quod ita emanet doctrina ad omnes familias, et sic {2}in totam gentem quae (c)ab uno patre. Addebant quod {3}videatur illis sicut habeant doctrinam mentibus suis inscriptam, quod {4}concludunt ex eo, quia percipiunt ilico, et agnoscunt sicut ex se, num verum sit vel non, quod ab alis de vita caeli apud hominem dicitur. @1 estque$ @2 ad universam$ @3 appareat$ @4 concludere possunt$