Arcana Coelestia (Elliott) n. 8540

Previous Number Next Number See English 

8540. `Et omer decima pars ephae': quod significet boni quantum tunc, constat ex significatione `omeris,' quia erat decima pars ephae, quod sit quantum satis; per `decem' enim significatur plenum, n. 3107, inde per `decimam partem' quantum satis, n. 8468; et ex significatione `ephae' quod sit bonum; quod `ephah' sit bonum, est quia per illam et per homerem mensurabantur sicca quae inserviebant cibo, sicut triticum, hordeum, similago, et per illa quae cibi sunt, significantur bona; {1}et per bathum et per hin mensurabantur liquida quae inserviebant potui, inde per has mensuras (x)significantur vera; continens hanc significationem accipit (c)a (x)contento. 2 Quod `ephah' pro mensura {2}fuerit, patet ex his locis: apud Moschen, Ephah justitiae, et hin justitiae, erit vobis, Lev xix 36:

{3} apud Ezechielem, {4}Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae, erit vobis, xlv 10:

apud eundem, Ephae et bathi mensura una, quia decima homeris ephah, xlv 11:

pariter pro mensura apud Amos, viii 5. 3 Quod `ephah' sit bonum, patet {5} ex locis ubi de minha agitur, ad quam farina seu similago definiebatur per epham, ut Lev. v 11; Num. v 15, xxviii 5; Ezech. xlv 24, xlvi 7, 11; (m)et `minha' significat bonum n. 4581;(n) et quoque ex hoc apud Sachariam, Angelus loquens in me dixit ad me, Tolle, quaeso, oculos, quid exit hoc? et dixi, Quid hoc? dixit, Haec ephah exiens; dixit porro, Hoc oculus eorum in omni terra; et ecce talentum plumbi sublatum est, simulque mulier haec sedens in medio ephae; (x)tum dixit, Haec malum; et projecit illam in medium ephae, (c)et projecit lapidem plumbi super os ejus; et sustuli oculos meos et vidi, cum ecce duae mulieres exeuntes, et ventus in alis illarum; illis {6} alae binae sicut alae ciconiae, et sustulerunt epham inter terram et inter caelum; et dixi ad angelum loquentem in me, Quo illae abducunt epham? qui dixit ad me, Ad aedificandum illi domum in terra Schinear; et praeparabitur, et manebit ibi super sede sua, v 5-11;

haec quid significant, nemo usquam scire potest nisi ex sensu interno 4 et nisi inde sciat quid `ephah,' quid `mulier in medio ejus,' quid `lapis plumbi super os ephae,' (x)tum quid `Schinear'; ex evolutis singulis liquet quod significetur profanatio quae illo tempore in Ecclesia, per `epham' enim significatur bonum, per `mulierem' malum, ut aperte ibi dicitur, per `lapidem plumbi' falsum mali occludens, (m)`lapis' enim est verum externum, et inde in opposito sensu falsum, n. 643, 1298, 3720, 6426, et `plumbum' est malum, n. 8298;(n) ita per `mulierem in medio ephae, super cujus ore lapis plumbi' {7}significatur malum in bono {8}occlusum falso, quod idem est cum profano, nam profanum {9}est malum conjunctum bono, n. 6348; `duae mulieres tollentes epham inter terram et caelum' sunt Ecclesiae, n. 252, 253, per quas profanum {10}relegatum est; `Schinear,' quo mulier in ephah abducta, est cultus externus in quo intus profanum, n. 1183, 1292. @1 at$ @2 sit$ @3 i et$ @4 These two quotations are transposed in IT.$ @5 i etiam$ @6 enim$ @7 significetur$ @8 inclusum$ @9 fit ex malo mixto cum bono$ @10 ejectum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church