Arcana Coelestia (Elliott) n. 8539

Previous Number Next Number See English 

8539. `Man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis': quod significet quod appropriatio boni ex vero illis fuisset usque dum ad regionem caeli venirent, constat ex significatione `man' quod sit bonum veri; {1} ex significatione `comedere' quod sit appropriatio, ut mox supra n. 8537; ex significatione `terrae Canaanis' quod sit caelum, ut supra n. 8538; ita `terminus terrae Canaanis' est introitus ad caelum, seu regio ubi caelum incipit; ex his patet quod per `man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis' significetur quod appropriaretur illis bonum veri usque ad regionem caeli. 2 Quomodo cum his se habet, patet ex illis quae prius dicta sunt de acquisitione boni per verum, quod nempe ante regenerationem omne bonum comparetur per verum, at post regenerationem quod ducatur homo a Domino per bonum; quodque prior status significetur per sex dies qui praecedunt septimum, et quod posterior status significetur per diem septimum seu sabbatum; inde quoque patet quod prior status repraesentatus sit per {2}profectiones filiorum Israelis in deserto quadraginta annis, et quod posterior status {3}repraesentatus sit per introductionem illorum in terram Canaanem; nam cum his ita se habet: homo extra caelum est quamdiu ex vero agit et non ex bono, et {4}tunc in caelum venit cum ex bono, agitur enim (d)tunc a Domino secundum ordinem caeli, in quem non venit, proinde non in caelum, ubi est ordo, et quod est ordo, priusquam praeparatus est, quod (x)fit ad bonum per verum; de utroque hoc statu videantur quae supra n. 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, ostensa sunt. @1 i et$ @2 vitam$ @3 repraesentetur$ @4 quod tunc in coelum veniat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church