6475. Audivi dictum ad quosdam spiritus malos qui in mundo spirituum erant, et qui continue contra Dominum cogitabant, (quales sunt spiritus qui ab inferno, cum in mundo spirituum, videatur n. 5852) ut {1}producerent aliquem ex veritate dicentem de aliquo angelo caeli aut, si possent, ostenderent unum in caelo qui non agnoscit Dominum et quod sit vita omnium, {2}quodque sua ab Ipso habeant; sed tacuerunt quia non potuerunt; quidam ex malis spiritibus qui crediderunt quod etiam caeli darentur ubi non agnosceretur Dominus circumvagati sunt, et inquisiverunt, sed irrito conatu redierunt. [2] {3}Porro ad illos dictum quod omnes in inferno cogitent contra Dominum, nec Illi tribuant quicquam quod supra humanum; et tamen quod plerique {4}dicant se agnoscere Ens supremum, per quod intelligunt Patrem, et nihilominus in odiis et vindictis vivunt, et se continue efferre volunt super alios, et pro diis coli, ac ita infernum sibi faciunt. Aliter prorsus (t)cum illis est qui Dominum agnoscunt et ex corde in Ipsum credunt. Inde quoque constat quod Dominus influat in omnes, tam communiter per caelum quam singulariter ut et universaliter a Se; et quod ubi bonum charitatis est, ibi sit; at ubi contrarium ibi quoque sit sed non aliter quam ut det illis vitam, et quantum fieri potest, illos abducat a malo. @1 First wrote ostendant unum angelorum, and left undeleted$ @2 et quod sua omnia$ @3 Et porro$ @4 i eorum$