6476. Quoties legi rationem Domini toties percepi manifeste elevationem versus Dominum, quae erat instar attractionis, et tunc ideae apertae erant, et inde {1}facta est communicatio cum aliquibus societatibus in caelo; et appercipiebam quod influxus a Domino esset in singula Orationis, ita in singulas ideas cogitationis meae quae a sensu rerum in Oratione erant; influxus fiebat cum varietate ineffabili, nempe non una vice similiter ac altera; inde quoque constabat quam infinita singulis{2} inessent, et quod Dominus in singulis praesens esset. @1 i quoque $ @2 i ibi$