Arcana Coelestia (Elliott) n. 8878

Previous Number Next Number See English 

8878. `Osoribus Meis': quod significet qui Divinum Domini plane rejiciunt, constat ex significatione `osorum Dei' quod sint qui in malo et inde (d)in falso sunt, nam hi sunt qui Divinum Domini rejiciunt, et quantum in malo sunt et inde falso, tantum non modo (o)id rejiciunt sed etiam odio habent; quod Divinum Domini sit quod rejiciunt, est quia illi qui in malo sunt non in luce caelesti sunt sed in luce naturali et tandem in luce sensuali quae ex corporeo; hi ex eo lumine nequicquam videre possunt Humanum Domini aliter ac Humanum, nam non percipere possunt {1} quid Divinum Humanum, (o)quia de Divino prorsus vacuam et inanem ideam habent; si illis dicitur quod ipsum Divinum sit Divinus Amor, et quod Divinus Amor sit Esse omnis vitae, et quod Dominus ex conceptione fuerit ille Amor, qui sic fuit intimum Esse Ipsius vitae, ita Jehovah, et quod {2} ad similitudinem Ejus glorificaverit Humanum Suum, hoc est, {3} Divinum fecerit, haec quidem illi qui aliquo acumine intellectuali pollent, aliquantum capere possunt sed usque non credunt; nam cum {4} (c)ex intellectuali luce in qua tunc sunt delabuntur in lucem suam naturalem et sensualem, labuntur in meram caliginem de hoc vero, ac inde in negationem {5}. @1 i quid Divinum, ita non$ @2 i sic$ @3 et inde Hoc quoque$ @4 dum$ @5 labuntur in caliginem de veris, quae inducta est illis per mala et inde falsa, quae in illa luce habitant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church