8879. `Et faciens misericordiam ad millenos': quod significet bonum et verum illis in perpetuum, constat ex significatione `misericordiae' quod sit influxus boni et veri a Domino, ac inde vita (x)spiritualis, quae donatur per regenerationem, de qua n. (x)6180, 8307; a Domino enim ex misericordia donantur talia quae sunt vitae et felicitatis aeternae; et ex significatione `mille' quod sint plurimum, et cum de misericordia Divina dicitur, quod sit in perpetuum, de qua n. 2575, 8715.