8877. `Super tertios et super quartos': quod significet in longa serie et conjunctionem, constat ex significatione `trium' quod sint plenum a principio ad finem, de qua n. 2788, 4495, 7715, ita quod in longa serie, inde `filii tertii' sunt falsa in longa serie; (o)quod `filii' sint falsa, videatur mox supra n. 8876; et ex significatione `quattuor' quod sint conjunctio, similiter ac duo, de qua n. (x)1686, 5194, 8423, inde `filii [tertii et] quarti' sunt (x)falsa in longa serie conjuncta. Quod haec significentur per `filios tertios et quartos,' non potest non videri sicut paradoxon vel alienum a sensu Verbi, sed sciendum quod numeri non significent numeros in sensu interno, sed res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175.