Arcana Coelestia (Elliott) n. 8876

Previous Number Next Number See English 

8876. `Visitans iniquitatem patrum super filios': quod significet prolificationem falsi ex malo inde, constat ex significatione `visitare iniquitatem patrum' quod sit prolificatio malorum; quod `visitare' sit prolificatio, est quia agitur de statu illorum qui a se prorsus rejiciunt Divinum, qui ideo non amplius sunt receptiones boni sed mali, et hoc continue, nam malum apud tales continue crescit, quod est prolificatio; quod `pater' sit bonum ac in opposito sensu malum, videatur n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834; et ex significatione `filiorum' quod sint vera, de qua n. 1147, 2623, 3373, inde in opposito sensu falsa. In sensu proximo {1} per `visitare iniquitatem patrum super filios' non intelligitur quod filii luent poenam iniquitatis patrum suorum, nam hoc contra Divinum est, Deut. xxiv 16, sed quod malum apud patres crescat, et sic (x)hereditario traducatur in liberos, et quod inde mali cumulatio successive, (m)n. 2910, 3701, 4317, (x)8550, 8551 ;(n) in sensu autem spirituali non intelliguntur patres per `patres' sed mala, nec filii per `filios' sed falsa, inde per ea verba significatur prolificatio falsi ex malo continue. @1 hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church