9315. `Cum iverit angelus Meus ante te': quod significet vitam secundum praecepta Domini, constat ex significatione `ire ante te' cum de Domino, Qui hic est `angelus Jehovae,' quod sit docere praecepta fidei et vitae, ita quoque vita secundum illa praecepta; quod `ire et proficisci' sit vivere, videatur n. 1293, 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, 8557, 8559; et ex significatione `angeli Jehovae' quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, de qua supra n. 9303, (x)9306. Quod Dominus quoad Divinum Humanum per `angelum' intelligatur, est quia (o)plures angeli qui apparuerunt ante Adventum Domini in mundum, fuerunt Ipse Jehovah in forma humana, seu in forma angeli; quod patet manifeste ex eo quod vocaverint angelos qui apparuerunt, Jehovam, sicut qui apparuerunt Abrahamo, de quibus in Gen. xviii; quod illi Jehovah (x)appellati sint, videatur ibi vers. 1, 13, 14, 17, 20, 26, 33, et qui apparuit Guideoni, de quo in Jud. vi; quod ille etiam Jehovah appellatus sit, videatur ibi vers. 12, 14, 16, 22-24, praeter etiam alibi; Ipse Jehovah in forma humana, seu quod idem, in forma angeli, erat Dominus; [2] Divinum Humanum Ipsius apparuit tunc sicut angelus, de quo Ipse Dominus loquitur apud Johannem, (m)Jesus dixit, Abraham exsultavit ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen, amen, dico vobis, Priusquam Abraham fuit, Ego sum, viii 56, 58:
et apud eundem, Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, xvii 5. Quod Jehovah aliter non potuerit apparere, constat quoque ex Domini verbis apud Johannem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37:
(m)et apud eundem, Non quod Patrem viderit quis, nisi qui {1} apud Deum {2}, hic vidit Patrem, (x)vi 46.(n) Ex his sciri potest quid Dominus ab aeterno. [3] Quod placuerit Domino nasci Homo, fuit ut actualiter indueret Humanum et hoc Divinum faceret ad salvandum genus humanum. Scias itaque quod Dominus sit Ipse Jehovah seu Pater in forma humana, quod etiam Ipse (o)Dominus docet apud Johannem, Ego et Pater unum sumus, (x)x 30:
apud eundem, Jesus dixit, Patrem abhinc cognovistis et vidistis; qui vidit Me vidit Patrem:{3} credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv (o)7, 9, 11:
et apud eundem, Omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, xvii 10. [4] {4} Hoc magnum mysterium describitur apud Johannem, his verbis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; Hoc erat in principio apud Deum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso jactum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre. Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ipse exposuit, i 1-3, 14, 18;
Verbum est Divinum Verum quod hominibus revelatum est, et quia hoc revelari non potuit nisi a Jehovah ut homine, hoc est, nisi a Jehovah in humana forma, ita a Domino, ideo dicitur `in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum'; in Ecclesia notum est quod per `Verbum' intelligatur Dominus, quia (o)hoc aperte dicitur, `Verbum caro factum est et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre'; quod Divinum Verum non potuerit revelari hominibus nisi a Jehovah in humana forma, etiam clare dicitur, `Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ipse exposuit.' [5] Ex his patet quod Dominus ab aeterno fuerit Jehovah seu Pater in forma humana, sed nondum in carne, nam angelus non habet carnem; et quia Jehovah seu Pater voluit induere omne humanum propter salvationem generis humani, ideo quoque assumpsit carnem, quare dicitur, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est; et apud Lucam, Videte manus Meas, et pedes Meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere {5}, xxiv 39;
Dominus per haec docuit quod non amplius esset Jehovah sub forma angeli, sed quod esset Jehovah Homo: (m)quod etiam intelligitur per haec Domini verba, Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum et abeo ad Patrem, Joh. xvi 28.(n) Quod Dominus Humanum Suum, cum fuit in mundo, Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1725, 1813, 1921, 2025, 2026, 2033, 2034, 2083, 2523, 2751, 2798, 3038, 3043, 3212, 3241, 3318 fin., 3637, 3737, 4065, 4180, 4211, 4237, 4286, 4585, 4687, 4692, 4724, 4738, 4766, 5005, 5045, 5078, 5110, 5256, 6373, 6700, 6716, 6849, 6864, 6872, 7014, 7211, 7499, 8547, 8864, 8865, 8878, et quod expulerit omne humanum quod a matre, usque tandem ut non filius Mariae fuerit, n. 2159, 2649, 2776, 4963, 5157, imprimis n. 3704, 4727, 9303, 9306, et quae de his in locis citatis n. 9194, 9199, ostensa sunt. @1 i est$ @2 Patrem AIT Sch$ @3 In place of this part of the quotation A has etiam quae ibi vers. 7 et 9$ @4 The remainder of this [ ] is written after n. 9356 but is marked for insertion here.$ @5 habentem$