Arcana Coelestia (Elliott) n. 9316

Previous Number Next Number See English 

9316. `Et (x)perduxerit' te ad Emorraeum, et Chittaeum, et Perisaeum, et Cananaeum, Chivaeum, et (x)Jebusaeum, et excidero illum: quod significet cum Dominus tutatus sit contra mala et falsa infestantia Ecclesiam, et haec amoverit, constat ex significatione `angeli qui perducturus sit ad nominatas gentes' quod sit Dominus, de qua n. 9303, 9315; ex significatione `Emorraei, Chittaei, Perisaei, Cananaei, Chivaei, et (x)Jebusaei' quod sint mala et falsa infestantia Ecclesiam, sed quaenam mala et quaenam falsa in specie per quemvis significantur, videatur n. 8)54; (m)cum enim filii Israelis introducti sunt in terram Canaanem, tunc repraesentativum Ecclesiae et caeli apud illos instituebatur {1}, et apud gentes repraesentativum malorum et falsorum infestantium Ecclesiam, de qua re videatur n. 3686, 4447, 6306, 6516, 8054, 8317 {2}; et ex significatione `exscindere' {3} quod sit tutari, et sic amovere; quod per solam tutationem caeli a Domino amoveatur infernum, hoc est, per solam tutationem illorum qui in bono et vero, amoveantur qui in malo et falso, videatur mox supra n. 9313. @1 d instituebatur i erat$ @2 in sequentibus$ @3 i cum de Domino,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church