Arcana Coelestia (Elliott) n. 10372

Previous Number Next Number See English 

10372. `Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum': quod (x)significet quod per id distinguantur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia sunt, constat ex significatione `signi' quod sit id per quod noscuntur, de qua supra n. 10,357; ita quoque per quod distinguuntur; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; inde per `signum inter Jehovam et inter filios Israelis' significatur quod id sit per quod distinguuntur illi qui ex Ecclesia ab illis qui non ex Ecclesia {1}, nempe per agnitionem unionis Divini in Humano Domini, de qua supra n. 10,370. Quod non Ecclesia sit ubi Dominus non agnoscitur, docet etiam ipsa Ecclesia, {2}et quoque quod in Humano ipsius sit Ipsum Divinum, docet Ipse Dominus: apud Johannem, Pater et Ego unum sumus; credatis quod Pater in Me et Ego in Patre, x 30, 38:

apud eundem, Nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? xiv 6-11:

apud eundem, Jesus dixit, Venit hora; Pater, glorifica Filium Tuum, ut et Filius Tuus glorificet Te: omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, xvii (x)1, 10:

apud eundem, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, xiii 31, 32:

et apud eundem, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum; qui vidit Me, vidit Patrem, xiv 6-11.{3} @1 i sunt$ @2 inde sequitur quod illi qui ex Ecclesia sunt, distinguuntur ab illis qui non ex Ecclesia sunt, per agnitionem illam; per agnitionem Domini intelligitur agnitio Divini in Humano Ipsius, secundum Ipsius Domini verba$ @3 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church