10373. `Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram': quod significet statum pugnae et laboris cum instauratur Ecclesia, constat ex significatione `sex dierum' cum agitur de instauratione Ecclesiae et de regeneratione hominis, quod sint status pugnae contra mala et falsa, ita status qui praecedit et praeparat ad conjunctionem boni et veri, de qua supra n. 10,366, 10,367, et ex significatione `caeli et terrae' quod sint Ecclesia. Per `facere caelum et terram' in Verbo non intelligitur ipsa prima creatio caeli aspectabilis ac telluris, sed instauratio Ecclesiae, ac regeneratio hominis ibi; per caelum intelligitur internum ejus, et per terram externum; quod haec creatio intelligatur, constat locis in Verbo ubi `creare' dicitur, ut apud Davidem, Populus qui creabitur laudabit Jah, Ps. cii 19 [A.V. 18]:
apud eundem, Emittis spiritum, creantur, et renovas facies terrae, Ps. civ 30:
apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob, Formator tuus, Israel, Nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu; omnem vocatum a nomine Meo, et in gloriam Meam creavi, formavi eum, etiamque feci eum, xliii 1, 7; et aliis in locis;
dicitur `creare, formare, et facere,' ac alibi `creator, formator, ac factor,' et per `creare' significatur novum quod non prius, per `formare' significatur quale, et per `facere' effectus. Quod `creare et facere novum caelum et novam terram' sit instaurare novam Ecclesiam, internum ejus et externum ejus, ut apud Esaiam lxv 17, lxvi 22; Apoc. xxi 1, videatur n. 1733, 1850, 2117 fin., 2118 fin., 3355, 4535; et quod `terra' in Verbo sit Ecclesia, n. 9325, tum quod `creatio caeli et terrae' in primo capite Geneseos sit instauratio Ecclesiae antiquissimae, n. 8891 9942.