Arcana Coelestia (Elliott) n. 10374

Previous Number Next Number See English 

10374. `Et in die septimo quievit et respiravit': quod significet statum boni cum Ecclesia instaurata est, aut cum homo regeneratus, constat ex significatione `diei septimi' quod sit status sanctus, qui est Ecclesia cum in bono est, ita cum est instaurata; seu cum homo Ecclesiae in bono est, ita cum regeneratus; in supremo sensu per `diem septimum' et per `quietem et respirationem Jehovae tunc' significatur unio ipsius Divini quod Pater vocatur ac Divini Humani quod Filius in Domino, ita cum Dominus etiam quoad Humanum Suum factus est Divinum Bonum Divini Amoris seu Jehovah; inde est quod septem in Verbo sint sanctum, videatur n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268; quod Jehovah dicatur tunc quievisse et respiravisse, est quia Dominus quoad Humanum Suum tunc supra omnes infestationes ab infernis erat, ac tunc sub Ipsius dominio caelum et terra, Matth. xxviii 18; quies et respiratio etiam caeli erat tunc, quia a Domino tunc omnia in caelo in ordinem redacta sunt, ac inferna subjugata; similiter in terris, quoniam cum caelum in ordine est, et inferna subjugata, homo salvari potuit; inde patet quod quies Jehovae sit pax et salus angelis in caelis et hominibus in terris; his cum in bono sunt, et per id in Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church