10159. Continuatio de Secunda Tellure in Caelo Astrifero
Quoniam de Deo invisibili et visibili cum illis locutus sum, memorare licet quod paene omnes in universo colant Deum sub forma visibili, et quidem in idea sua sub forma humana, et quod hoc insitum sit; quod insitum sit, est ex influxu e caelo, nam, quod memorabile, angeli qui elevantur usque in sphaeram tertii caeli, in perceptionem manifestam de eo veniunt; causa est quia omnes in eo caelo in amore Domini sunt, et inde quasi in Domino; et quia omnis perceptio, qualis est angelis ibi, est ex ordine et ex fluxu caeli; caelum enim in toto suo complexu refert unum hominem, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine ad finem plurium capitum ostensa sunt videantur loca citata n. 10,030 fin.; quod caelum in toto suo complexu referat unum hominem, est ex Divino Humano Domini, ex hoc enim influit Dominus in caelum facit illud, et format ad Sui similitudinem. Sed hoc arcanum aegre capi potest ab illis qui insitum hoc per propriam intelligentiam apud se exstirpaverunt.