Arcana Coelestia (Elliott) n. 1729

Previous Number Next Number See English 

1729. 'Deo Altissimo': quod significet Internum Hominem Qui Jehovah, constat ab illis quae supra aliquoties de Interno Homine Domini dicta sunt quod sit Ipse Jehovah; ita quod Dominus sit idem cum Jehovah Patre, sicut Ipse dicit apud Johannem, Ego sum via, et veritas, et vita;...dicit Philippus, Monstra nobis Patrem;...dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 6, 8-11. [2] Humana Domini Essentia est quae appellatur Filius Hominis, quae quoque post pugnas tentationum unita fuit Essentiae Divinae, ita ut Ipsa quoque facta sit Jehovah; quare in caelo non alium Jehovam Patrem norunt quam Dominum, vide prius n. 15. Apud Dominum est omne Jehovah, non solum Internus Ipsius Homo et Interior, se etiam Externus, ipsumque corpus, quare solus est Qui resurrexit in caelum etiam corpore, ut satis constat apud Evangelistas ubi de resurrectione Ipsius agitur; tum ab Ipsius Domini verbis, Quare cogitationes ascendunt in cordibus vestris? videte manus Meas et pedes Meos, quia Ipse Ego sum; palpate Me, et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere; hocque cum dixisset, ostendit illis manus et pedes, Luc. xxiv 38-40.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church