Arcana Coelestia (Elliott) n. 4733

Previous Number Next Number See English 

4733. `Et dixit, Non percutiamus eum, anima {1}': quod significet quod non exstinguendum quia vita religionis, constat ex significatione `percutere' quod sit exstinguere; et ex significatione `animae' quod sit vita, de qua n. 1000, 1005, 1436, 5742, hic vita religionis. Quod agnitio et adoratio Divini Humani Domini sit vita religionis, patet ab illis quae mox supra n. 4731 dicta sunt; et quoque ex eo quod homines tales sint ut colere velint de quo aliquam perceptionis et cogitationis [ideam], immo sensuales de quo aliquem sensum, habere possunt, nec colere volunt nisi Divinum in illo sit; hoc commune est humano generi; inde gentiles colunt idola in quibus divinum credunt, alii (o)vero homines post mortem quos vel deos vel sanctos credunt; nihil enim excitari potest apud hominem nisi sit quod movet ejus sensum; [2] qui dicunt se agnoscere supremum ens cujus nullam perceptionis ideam habent, illi plerique nullum Deum agnoscunt sed loco ejus naturam, et naturam quia illam capiunt; permulti eruditi inter Christianos tales sunt, etiam ex causa quia Humanum Domini non cedunt Divinum; ne itaque homines, qui tantum se removerunt a Divino et in tantum corporei facti sunt, lignum et lapides colerent, et ne aliquem hominem post mortem et sic sub illo aliquem diabolum, et non Ipsum Deum quia eum non aliquo modo percipere possent, et sic periret omne Ecclesiae et cum Ecclesia genus humanum, voluit Ipsum Divinum assumere Humanum, et hoc Divinum facere. Caveant itaque sibi eruditi, ne de Humano Domini cogitent et non simul id Divinum credant, si aliter, se scandalizant et tandem nihil credunt. @1 Sch marks anima as ablative and has no comma before it. S probably i one to separate ideas, i.e. `smite' but `not with respect to life,' or `let us not kill.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church