10579. `Quia non videt Me homo et vivit': quod significet quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo, constare potest ex eo quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, sed cum est visus est Dominus qui visus; nam Dominus est ipsa facies Jehovae. Quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, constat (c)ex Ipsius Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:
apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v (x)37:
apud Matthaeum, Non Patrem quisquam cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27. Quod cum Jehovah Pater visus est, sit Dominus Qui visus, docet etiam Dominus apud Johannem,
[2] Jesus dixit, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: {1}dicit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? xiv 7-9 apud eundem, Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 56, 58;
inde constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Jehovah Qui visus, et sic quod sit facies Jehovae.
[3] Quod Dominus sit facies Jehovae, constat etiam ex Verbo, ut apud Esaiam, Factus est illis in Salvatorem, angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et indulgentiam Suam; Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, lxiii 8, 9:
similiter in Exodo, Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi; ,custodi a facie Ejus, ne exacerbes Eum, quia non feret praevaricationem vestram: quia nomen Meum in medio Ejus, xxiii 20, 21;
[4] Jehovah enim ante Domini Adventum in mundum cum apparuit, in forma angeli apparuit, nam cum pertransivit caelum, induit Se illa forma, quae fuit forma humana; nam universum caelum ex Divino ibi est sicut unus homo, prout multis ostensum est ubi de Maximo Homine {2}qui est caelum, actum est, inde tunc Divinum Humanum; et qui Jehovah apparuit in forma humana sicut angelus, patet quo usque esset Ipse Jehovah, et quod ipsa illa forma quoque Ipsius esset, {3}quia erat Divinum Ipsius in caelo, hoc fuit Dominus ab aeterno; sed quia illa forma humana assumpta fuit per transitionem per caelum, tamen ad salvandum genus humanum necessarium fuit realiter essentialiter esse homo, ideo {4}placuit Ipsi nasci, et sic humanam formam actualiter assumere in qua Ipse Jehovah; quod ita sit, {5} docet Dominus apud Johannem, Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 11: et alibi, Ego et Pater unum sumus, x 30.
[5] Quod Dominus ab aeterno fuerit, etiam docet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, i 1-3, 14:
apud eundem, Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, xvi 28 [,29]:
apud eundem, Jesus dixit, Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, xvii 5:
et apud eundem, Amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 58;
ex his manifeste cognosci potest quod Dominus etiam quoad Humanum
[6] Suum sit Jehovah, ita quod Humanum {6}Suum sit Divinum; idcirco {7} dicitur apud Johannem, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et quoque, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, et non Ego fui, Sum enim est Jehovah, Exod. iii 14. Ex his nunc constare potest quod per {8}'Me non videt homo et vivit' significetur quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo. Per Dominum in caelo dicitur, quia Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli, sed usque praesens est in {9}caelis; {10}est ibi Divinum Verum, et Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est Dominus in caelo, est ideo Divinum Verum ibi facies Ipsius.
[7] Dictum est supra quod per `facies Jehovae' significentur Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, n. 10,567, 10,568; causa est quia Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, sunt Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in caelo; hoc significatur per `faciem Jehovae' ubi nominatur in Verbo, ut apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Qui in caelis est, xviii 10:
in Apocalypsi, Thronus Dei et Agni in Sancta Hierosolyma erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi, et videbunt, facies Ipsius, xxii 3, 4:
[8] apud Moschen, Illuminabit Jehovah facies super (x)te, et miserebitur tui; tollet Jehovah facies Suas super te, et ponet tibi pacem, Num. vi 25 [,26]:
apud Davidem, Multi dicentes, Quis ostendet nobis bonum? tolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. iv 7 [A.V. 6]:
apud eundem, Quousque, Jehovae, occultas facies Tuas a me? Ps. xiii 2 [A.V.1]:
apud eundem, Tibi dixit cor meum, Quaerite facies Meas' facies Tuas, Jehovah, quaero, Ps. xxvii 8:
apud eundem, Deus miserebitur nostri, et benedicet nobis, illuminabit facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 [A.V. 1]:
apud eundem, Deus, reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. lxxx 4, 8, 20 [A.V. 3, 7, 19]:
apud eundem, Beatus populus Tuus, qui in luce facierum Tuarum ambulant, Ps. lxxxix 16 [A.V. 15]:
apud eundem, Jehovah, ne abscondas facies Tuas a me, Ps. cii 3 [A. V. 2]:
apud eundem, Abscondis facies Tuas, conturbantur, Ps. civ 29;
[9] quid per `facies Jehovae' hic {11}intelligitur, quisque comprehendere potest, quod nempe Divinum, (c)et quicquid Divini est, ita misericordia, pax, et Omne bonum, at in universali sensu Divinum Verum, quoniam in Divino Vero est Omne bonum; et apud hominem et apud angelum est Divinum Bonum in Divino Vero, et absque hoc non est illud, verum enim est recipiens boni, ita quoque misericordiae et pacis; inde nunc sequitur, {12} ubi non Divinum Bonum in Divino Vero est, ibi non facies Jehovae; {13}et quoque sequitur quod ubi malum in falso est, Divinum non appareat; hoc intelligitur per {14}quod Jehovah occultet et avertat facies in sequentibus his locis: apud Esaiam, Peccata vestra absconderunt facies Jehovae a vobis, lix 2:
apud Jeremiam, Propter malitiam eorum occultavi facies Meas ab urbe hac, xxxiii 5:
apud Ezechielem, Averto facies Meas ab illis, et profanant arcanum Meum, vii 22 et apud Micham, Jehovah occultabit facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera Sua, iii 4. Sed sciendum est quod Jehovah, hoc est Dominus, nusquam avertat facies Suas ab homine, sed quod homo qui in malo est avertat suam faciem a Domino; et quia tunc Divinum ei a tergo est, ideo apparet sicut Id Se (x)occultet seu avertat; etiam res se actualiter ita habet: spiritus infernales omnes tergum vertunt ad Dominum ut Solem, at angeli semper faciem ad Ipsum; similiter homo quoad spiritum suum dum in mundo vivit.
Notes:
@1 dixit IT$ @2 quod$ @3 ita quod Jehovah, Hoc$ @4 Deus voluit nasci homo, et assumere ipsam illam formam, in qua Ipse Jehovah essentialiter esset Homo$ @5 i etiam$ @6 Ipsius$ @7 i etiam$ @8 After videt$ @9 coelo$ @10 ibi enim est$ @11 intelligatur$ @12 i quod$ @13 et quod prorsus non appareat, ubi malum in falso est$ @14 occultare et avertere$