Arcana Coelestia (Elliott) n. 9193

Previous Number Next Number See English 

9193. `Devovebitur': quod significet ejectionem, constat ex significatione `devoveri' cum de illis qui in cultu falsorum ex malo sunt, quod sit ejici, nempe ab Ecclesia; quod ejectio ex Ecclesia, et sic exstirpatio talium falsorum, significetur per `devoveri,' patet apud Moschen, Si exiverint viri belial e medio tui et impulerint habitatores urbis suae, dicendo, Eamus et serviamus diis aliis, quos non novistis; si veritas et certa res, facta est abominatio in medio tui, percutiendo percuties habitatores urbis illius ore gladii, devovendo illam, et omnem qui in illa, etiamque bestiam ejus, ore gladii; omnem praedam ejus comportabis in medium plateae, et combures igne urbem, et omnem praedam ejus in totam Jehovae Deo tuo, ut sit acervus aeternitatis nec aedificetur amplius, adeo ut non haereat in manu tua quicquam de devotione, Deut. xiii 14-18 [A.V. 13-17];

[2] quod sit falsum ex malo quod significatur per `devotum,' patet ex singulis ibi (o)in sensu interno; (m)`urbes' enim quae devovendae, sunt doctrinae, hic doctrinae falsae, n. 2712, (x)2943, 3216, `os gladii' quo (x)percutiendi homines et bestiae est verum pugnans et destruens falsum quod {1} ex malo, n. 2799, (x)4499, 7102, 8294, `platea' in cujus medium comportanda erat praeda est verum doctrinae et in opposito sensu falsum doctrinae {2}, n. (x)2336, `ignis' quo combureretur praeda cum urbe est malum amoris sui, n. 1297, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324; inde patet quod `devotio' sit ejectio ab Ecclesia et exstirpatio;(n) ideo etiam mandatum est ut gentes in terra Canaane devoverentur, Deut. vii 2, 24-26; gentes enim prius constituerunt Ecclesiam in illa terra, quapropter etiam habebant altaria, et quoque sacrificabant, n. 3686, 4447, 4516, 4517, 5136, (x)6306, 6516, 8054, sed cum cultum repraesentativum, qui fuit Ecclesiae Antiquae, verterunt in cultum idololatricum, et sic falsificarunt vera (c)et adulteraverunt bona, n. 8317, jussum est ut devotioni darentur, non modo homines sed etiam urbes et quae {3} in urbibus; causa erat quia omnia ibi repraesentabant falsa ex malo, urbes ipsas doctrinas falsi, bestiae affectiones malas, aurum et argentum eorum {4} mala et falsa, similiter reliqua; principale cultus Antiquae Ecclesiae fuerat {5} colere Deum sub humana forma, ita Dominum, sed cum a bono deflexerunt in malum, colere (x)coeperunt ipsa repraesentativa, sicut solem, {6} lunam, {7} stellas, tum {8} lucos, statuas, et Deum sub varia specie idoli, ita externa absque interno, quod fit quando internus homo clausus est; {6} clauditur ille per vitam mali, per bonum enim influit Dominus {9} et aperit internum hominem, inde per malum clauditur ille; quo clauso vertuntur vera in falsa; et ubi manent, solum serviunt malis quae sunt amoris sui et mundi {10}; principale cultus interni est agnoscere {11} Dominum, (x)solum et unicum Deum, et quod ab Ipso omne bonum et verum {12}; qui Ipsum in Ecclesia non agnoscunt non possunt in bono esse, ita nec in vero; et agnoscunt qui in fide sunt et simul in bono vitae, non autem qui in malo vitae, n. 8878; quod agnoscere et colere Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, hoc est, vivere vitam fidei et charitatis, videatur n. 8252-8257; vita fidei est facere praecepta ex oboedientia, et vita charitatis est facere praecepta ex amore {13}.(n) @1 falsa$ @2 ejus$ @3 quod IT$ @4 ibi$ @5 fuerunt IT$ @6 i et$ @7 i tum$ @8 et quoque$ @9 i apud hominem$ @10 d amoris sui et mundi i aucupando honori, lucro, famae propter illa$ @11 Deum sub forma humana, ita$ @12 i sit$ @13 affectione amoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church