9192. `Sacrificans diis': quod significet cultum falsorum ex malo, constat ex significatione `sacrificare' quod sit cultus; quod `sacrificare' sit cultus, est quia sacrificia erant primaria cultus apud populum Israeliticum et Judaicum, n. 923, 6905, 8680, 8936; et ex significatione `deorum' quod sint falsa, de qua n. 4402 fin., 4544, 7873, 8941. Cultus falsorum ex malo dicitur quia opponitur cultui verorum ex bono, nam omnis cultus pro normis habet doctrinalia, quae sunt vera quatenus ex bono sunt et falsa quatenus ex malo; nam vera habent essentiam et vitam suam a bono, et vicissim illa suam mortem a malo. [2] Sed cum hoc ita se habet: sunt qui in genuinis veris sunt, sunt qui in non genuinis veris, et {1} sunt qui in falsis; et tamen illi qui in genuinis veris sunt saepe damnantur, et qui in non genuinis veris, et quoque qui in falsis, saepe salvantur; hoc ut paradoxon apparebit plerisque, sed usque veritas est; ipsa experientia id confirmavit, (o)nam visi sunt in inferno qui prae aliis docti fuerunt in veris ex Verbo et ex doctrina Ecclesiae suae, tam antistites quam alii, et (o)vicissim visi sunt in caelo qui in non veris, etiam qui in falsis, tam Christiani quam gentiles; [3] causa quod illi in (x) inferno essent, erat quod quidem in veris quoad doctrinam fuerint {2}, sed in malis {3} quoad vitam; et quod hi in caelo essent, erat quod quidem in non veris quoad doctrinam sed usque in bono quoad vitam fuerint; aliqui recentes spiritus cum quibus loqui datum est mirati sunt quod illi qui docti fuerunt prae aliis in Verbo et in doctrina Ecclesiae (o)suae, inter damnatos (x)essent, quos tamen crediderunt futuros lumina in caelo, secundum haec apud Danielem, Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, xii 3;
sed illis dictum est quod `intelligentes' sint qui in vero sunt et vera docent, et quod `justificantes' qui in bono sunt et ad bonum ducunt, et quod ideo Dominus dixerit (o)quod Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui, Matth. xiii 43;
quod `justitia' dicatur de bono, et sic `justi' qui in bono sunt, videatur n. 2235. [4] Porro dictum est quod docti illi quoad doctrinam, sed mali quoad vitam, sint qui intellecti a Domino apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo (t)multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me, operarii iniquitatis, vii 22, 23:
et apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27;
et quod (t)illi etiam intellecti sint per `virgines stultas, quae non oleum habebant in lampadibus,' de quibus apud Matthaeum, Tandem venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, xxv {4} 11, 12;
`habere oleum in lampadibus' est bonum in veris quae fidei Ecclesiae, n. 4638; quod `oleum' sit bonum amoris, videatur n. 886, 4582. [5] Tum quod illi qui in non veris sunt, immo qui in falsis ex ignorantia, et tamen in bono et inde in affectione sciendi verum, intellecti sint a Domino, apud Matthaeum, Dico vobis quod multi ab oriente usque ad occidentem {5} venient, et accumbent cum Abrahamo, et Isaco, et Jacobo, in regno caelorum; filii vero regni ejicientur in tenebras exteriores, viii 11, 12:
et apud Lucam, Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi, xiii 29, 30;
quod gentiles qui in bono, tametsi ex ignorantia in non veris, recipiantur in caelum, videatur n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197. [6] Ex his nunc constare potest quod per `sacrificantes diis' significentur qui in cultu falsi ex malo sunt, et quod illi sint qui devovebuntur, hoc est, ejicientur; falsa enim ex malo sunt mala in forma, nam malum cum se ostendit in luce ac se format, dicitur falsum; inde est quod qui in malo sunt quoad vitam, tametsi in veris quoad doctrinam, usque tamen in falsis sui mali sint: quod ita sit, se manifestat clare in altera vita; illi cum sibi relinquuntur, cogitant ex malo contra vera quae sciverunt et professi sunt, ita falsa; similiter faciunt iidem in mundo cum sibi relicti cogitant; tunc enim vel pervertunt vera, vel negant vera {6}, ad patrocinandum malis vitae suae; at qui in bono sunt et usque in non veris, immo qui in (x)falsis ex ignorantia, ut sunt plures intra Ecclesiam, et quoque plures extra Ecclesiam, qui gentiles vocantur, hi {7} spectant quidem sua falsa ut vera, sed quia falsa illa exeunt ex bono, {8} flectunt illa ad bonum, ideo nihil maligni illis inest sicut inest falsis quae a malo; et quia falsa inde sunt mitia et flexibilia, illi in facultate sunt recipiendi vera, et quoque recipiunt cum instructi ab angelis; falsa illa comparari possunt cibis ad visum immundis sed usque sapidis, at falsa ex malo comparari possunt cibis immundi, qui intus putidi sunt; vera autem ex malo comparari possunt cibis ad visum mundis sed qui intus maligni sunt et, si hypocrisis, venenati, {8} sicut Dominus docet apud Matthaeum, Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae! quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra,intus vero sunt plena ossibus mortuorum et omni immunditie, xxiii 27. @1 i quoque$ @2 After vitam$ @3 malis altered to malo$ @4 i 2,$ @5 et occidente$ @6 After vitae suae$ @7 illi$ @8 i et$