Arcana Coelestia (Elliott) n. 6372

Previous Number Next Number See English 

6372. `Et legislator ab inter pedes ejus': quod significet vera quae ab illo in inferioribus, constat a significatione `legislatoris' quod sint vera, de qua sequitur; et a significatione `pedum' quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, ita inferiora; nam naturalia sunt {1}infra, et caelestia, de quibus nunc prius, supra. `Legislator ab inter pedes' dicitur ut significetur (t)spirituale caelestis', seu verum quod ex {2}bono, non enim eo tempore fuit regnum spirituale, quale post Adventum Domini, distinctum a regno caelesti, sed erat unum cum {3}caelesti, modo quod externum ejus esset; ideo quoque dicitur `ab inter pedes' ut significetur verum quod a bono, nam pars illa pedum interior ex communicatione cum lumbis id significat; de hoc vero etiam dicitur quod removeretur `cum venit Shiloh', quod nempe ejus potestas, sicut {4}potestas caelestis, de qua re mox supra n. 6371; [2]caeleste enim regnum tunc potestatem suam exercebat per id verum; et quia ita, vocatur id verum `legislator'; hoc verum etiam intelligitur in sensu interno per legislatorem, apud Esaiam, Jehovah judex noster, Jehovah legislator noster, Jehovah rex noster, xxxiii (x)22, `judex' pro quod ex bono agat, `legislator' quod ex vero ab illo bono, `rex' quod ex vero, ita ordine {5}quoque consequuntur: apud Davidem, Mihi Gilead, Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Ps. lx 9 (A. V. 7), cviii 9 (A. V. 8). `Jehudah legislator' pro caelesti bono et ejus caelesti vero: apud Mosen, Fons, foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem baculis suis, Num. xxi 18:

et apud eundem, Gad vidit primitias sibi, ibi namque portio legislatoris absconditi, unde venerunt capita populi, justitiam Jehovae fecit, et judicia ejus cum Israele, Deut. (x)xxxiii 21;

`legislator' etiam ibi pro vero ex bono. @1 infra caelestia, de quibus mox supra$ @2 caelesti$ @3 illo$ @4 caelesti, de quo$ @5 se etiam sequuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church