6982. `Non vir verborum ego': quod significet quod illi non loquela, constat ex significatione `viri verborum' quod sit quod illi non facultas loquendi, ita quod non loquela. Quomodo hoc se habet, dicendum: in supremo sensu agitur hic de Domino, nam `Moscheh' Dominum quoad legem Divinam, ita quoad verum Divinum, repraesentat; verum quod immediate procedit a Divino non audiri potest ulli, ne quidem alicui angelo; Divinum enim {1} ut audiatur, fiet primo humanum, et humanum fit cum transit per caelos, cumque transivit per caelos sistitur in humana forma et fit loquela, quae loquela enuntiatur per spiritus qui cum in illo statu sunt, vocantur {2}Spiritus Sanctus, et ille dicitur procedere a Divino, quia sanctum spiritus seu sanctum verum quod spiritus {3}ille tunc loquitur a Domino procedit; ex his constare potest quod verum quod procedit immediate a Divino non possit sisti alicui ut sermo aut loquela, nisi per Spiritum Sanctum; hoc intelligitur in sensu supremo per {4}quod Moscheh, qui {5}repraesentat Dominum quoad verum Divinum, {6} dicat se non esse virum verborum, et per id quod ei adjunctus {7}fuerit Aharon frater ejus, qui illi pro ore esset, et is Aharoni pro deo. @1 i est, quod$ @2 Spiritus sanctus et illi dicuntur$ @3 illi tunc loquuntur$ @4 Moschen$ @5 After Divinum$ @6 i quod$ @7 sit$