Arcana Coelestia (Elliott) n. 7211

Previous Number Next Number See English 

7211. `Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo': quod significet ex Divina potentia elevationem ad caelum, ubi Divinum Humanum est Omne, constat ex significatione `deducere ad terram,' nempe Canaanem, quod sit elevare ad caelum; quod terra Canaan sit regnum Domini seu caelum, videatur supra n. (x)7196; ex significatione `tollere manum' cum dicitur de Jehovah seu Domino, quod sit ex Divina potentia; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011; et ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi' quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, et quoad Divinum Humanum, de qua n. 6804, 6847, hic Dominus quoad Divinum Humanum quia Hoc est Omne in caelo; causa quod Divinum Humanum {1}sit Omne in caelo, est quia nullus ibi, ne quidem angelus intimi seu tertii caeli, aliquam ideam de Ipso Divino potest habere, secundum Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, i 18;

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v (x)37;

sunt enim angeli finiti, {2}et finitum non potest habere ideam Infiniti; quapropter in caelo nisi de Deo haberent ideam speciei humanae, nullam haberent, vel indecentem; ac ita non potuissent conjungi Divino, nec per fidem nec per amorem; {3} cum ergo ita est, in caelo percipiunt Divinum in forma humana; inde est quod Divinum Humanum in caelis sit Omne in intuitionibus et inde Omne in fide et amore, unde conjunctio per quam {4}salvatio, n. (x)6700. @1 Domini sit A, est I$ @2 ideo non possunt non habere ideam finitam de Deo, non autem infinitam$ @3 i nam in aliqua specie aut forma ut apud se videbunt Deum, alioquin idea de Divino dissiparetur sicut visus in universo, vel pro specie Humana obveniret species indecens...$ @4 salvatio omnium qui in fide et amore sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church