Arcana Coelestia (Elliott) n. 2359

Previous Number Next Number See English 

2359. `Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis': quod significet ne violarent illa, nempe bonum charitatis ac Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, constat a significatione `malefacere' quod `sit violare. Ex his, quod agatur de illis qui intra Ecclesiam, et quod ii sint qui per `viros Sodomae' intelliguntur, patet, nam violare illa nemo potest nisi qui Verbum habet. Quod haec sanctissima sint, constare potest ex eo quod nemo admitti queat in regnum Domini, hoc est, in caelum, nisi sit in bono amoris et charitatis, et nemo in bono amoris et charitatis esse potest nisi agnoscat Domini Divinum et Sanctum; ab Ipso Solo illud influit, et quidem in ipsum bonum quod ab Ipso; Divinum non potest influere nisi in Divinum, nec communicari homini nisi per Divinum Humanum et inde Sanctum Domini; inde intelligi potest quid sit quod Dominus sit Omne in omnibus Sui regni, tum quod nihil boni quod apud hominem, sit hominis, sed Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church