Heavenly Doctrine (Tafel) n. 171

Previous Number Next Number See English 

171. De Falso. Quod innumerabilia genera falsi sint, quot nempe mala; et quod mala et falsa sint secundum origines, quae plures (n. 1188, 1212, 4729, 4822, 7574). Quod sit falsum ex malo seu falsum mali, et quod sit malum ex falso seu malum falsi, ac iterum inde falsum (n. 1679, 2243). Quod ex falso, quod principii loco sumitur, fluant falsa in longa serie (n. 1510, 1511, 4717, 4721). Quod sit falsum ex cupiditatibus amoris sui et mundi; et quod sit falsum ex fallaciis sensuum (n. 1295, 4729). Quod sint falsa religionis, et quod sint falsa ignorantiae (n. 4729, 8318, 9258). Quod sit falsum in quo bonum, et falsum in quo non bonum (n. 2863, 9304, 10109, 10302). Quod sit falsificatum (n. 7318, 7319, 10648). De falso mali quale (n. 6359, 7272, 9304, 10302). De malo falsi quale (n. 2408, 4818, 7272, 8266[? 8265], 8279). Quod falsa ex malo appareant sicut nimbi, et sicut aquae impurae, supra inferna (n. 8138, 8148[? 8146], 8217[? 8210]). Quod etiam tales aquae significent falsa (n. 739, 790, 7307). Quod qui in inferno sunt, loquantur falsa ex malo (n. 1695, 7351, 7352, 7357, 7392, 7698[?. 7699]). Quod qui in malo sunt, non possint nisi quam falsum, dum ex se, cogitare (n. 7437). Quod dentur falsa religionis quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant (n. 9258). Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum nisi quam apud illos qui in malo vitae sunt (n. 8318). Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo (n. 8051, 8149). Quod omne falsum confirmari possit, et cum confirmatum est appareat sicut verum (n. 5033, 6865, 8521, 8780). Quod cavendum sit ne falsa religionis confirmentur, quia inde praecipue persuasio falsi (n. 845, 8780). Persuasio falsi quam damnosa (n. 794, 806, 5096, 7686). Quod persuasio falsi excitet continue confirmantia falsi (n. 1510, 1511, 2475[? 2477]). Quod qui in persuasione falsi sunt, interius vincti sint (n. 5096). Quod qui in forti persuasivo falsi sunt, in altera vita cum approximant ad alios, occludant rationale eorum, et quasi suffocent (n. 3895, 5128). Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis; sed falsa in quibus bonum, non autem falsa in quibus malum (n. 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298). Quod falsa in quibus bonum recipiantur a Domino ut vera (n. 4736, 8149). Quod bonum, cujus quale est a falso, acceptetur a Domino, si ignorantia sit, et in illa innocentia, ac finis bonus (n. 7887). Quod malum falsificet verum, quia deducit verum ad malum, et applicat malo (n 8044[? 8094], 8149). Verum falsificatum dicitur, quod applicatum est malo per confirmationes (n. 8602[? 8062]). Quod falsificatum verum sit contra verum et bonum (n. 8602[? 8062]). Porro de falsificationibus veri (n. 7318, 7319, 10648).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church