Arcana Coelestia (Elliott) n. 7307

Previous Number Next Number See English 

7307. `Ecce egreditur ad aquas': quod significet quod tunc illi qui infestabant in falsis ex fallaciis essent, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant, de qua prius; et ex significatione `aquarum,' hic `aquarum Aegypti,' quod sint falsa ex fallaciis; quod illa falsa, seu {1} falsa inde, hic significentur, est quia per serpentem in quem versus baculus (x)Aharonis illa falsa significantur, n. 7293; quod `aquae' sint vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; quod `flumen Aegypti' sit falsum, n. 6693 {2}. @1 i quod$ @2 i, inde quoque aquae ad qua Pharao egressus, quia erant ad flumen$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church