Arcana Coelestia (Elliott) n. 7306

Previous Number Next Number See English 

7306. `Vade ad Pharaonem in matutino': quod significet elevationem ad magis confirmantia, constat ex significatione `vadere' seu `intrare ad Pharaonem' quod sit communicatio, de qua n. {1}7000, hic communicatio {2}confirmantium, quod Divinum sit quod admonet illos ut ab infestationibus desistant; et ex significatione `mane' seu `matutini' quod sit status illustrationis et revelationis, de qua n. 3458, 3723, 5097, 5740, hic elevatio, quia praedicatur de illis qui in falsis, qui non illustrari possunt, sed elevari quoad attentionem; quod qui in falsis illustrari non possint, est quia falsa rejiciunt et exstinguunt omnem lucem quae illustrat; illam lucem solum vera recipiunt. @1 An evident error. T suggests 6901$ @2 confirmationum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church