148. (Ex Arcanis Caelestibus.) Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907[? 8987], 8990, 9585, 9591). Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis (n. 2873). Quod sit liberum caeleste, et liberum infernale (n. 2870, 2873, 2874, 9589, 9590). Quod liberum caeleste sit amoris boni et veri (n. 1947, 2870, 2872). Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 9096, 9586, 9587-9591). Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892). Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3158, 4031, 8700). Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum (n. 2877, 2879, {1}2880, 2888). Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto (n. 2875, 8700). Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur (n. 2881). Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031). Quod cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto (n. 1947, 2880, 7349, 10097). Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat (n. 8392); status coacti, quinam (n. 8392). Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum; et quod ideo homo in libero sit cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant (n. 10777). Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem (n. 5982, 6477, 8209, 8907[? 8987]). Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in coacto (n. 9588, 10777). Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum (n. 2876, 2881). Quod nullus a Domino cogatur (n. 1937, 1947). Quomodo Dominus ducit hominem per liberum in bonum; quod nempe per liberum deflectat illum a malo, et flectat ad bonum, tam leniter et tacite ducendo ut homo non aliter sciat quam quod omne procedat a se (n. 9587). Quod se cogere sit ex libero non autem cogi (n. 1937, 1947). Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo (n. 1937, 1947, 7914). Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino (n. 2883, 2891, 2892, 7914). Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum malis, tametsi aliter apparet (n. 1937, 1947, 2881). Quod in omni tentatione sit liberum, sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino, et quod ideo pugnet et velit vincere et non vinci, quod absque libero non faceret (n. 1937, 1947, 2881). Quod Dominus per affectionem veri et boni impressam interno homini id faciat, inscio homine (n. 5044). Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis (n. 2870, 2873). Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum (n. 2871). Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno (n. 2873, 2874). Quod liberum infernale in se spectatum sit servum (n. 2884, 2890). Quoniam servum est duci ab inferno (n. 9586, 9589-9591). Quod omne liberum sit ut proprium, et secundum id (n. 2880). Quod homo per regenerationem a Domino accipiat proprium caeleste (n. 1937, 1947, 2882, 2883, 2891). Quale proprium caeleste (n. 164, 5660, 8480). Quod hoc proprium appareat homini sicut ejus proprium, at quod non sit ejus, sed Domini apud illum (n. 8497). Quod illi qui in hoc proprio sunt, in ipso libero sint, quia
liberum est duci a Domino et ab Ipsius proprio (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 4096, 9586, 9587, 9589-9591). -1 2880 pro "8700, 2880"