Arcana Coelestia (Elliott) n. 905

Previous Number Next Number See English 

905. Quod 'exire de arca' significet libertatem, constat ab illis quae prius dicta sunt et ex ipsa serie contextus rerum: quamdiu Noahus fuit in arca et circumfusus aquis diluvii, significatum quod in captivitate fuit, hoc est, agitatus a malis et falsis, seu quod idem est, a malis spiritibus, a quibus pugna tentationis; inde sequitur quod 'exire de arca' significet libertatem: praesentia Domini libertatem involvit; unum sequitur alterum; quantum praesentior est Dominus, tantum liberior est homo, hoc est, quantum in amore boni et veri, tantum libere agit; influxus Domini per angelos talis est; at contra, influxus inferni per malos spiritus est cum vi et impetu dominandi; nihil apud spirant quam subjugare hominem, in tantum ut nihil sit et illi omne; cum omne sunt, tunc homo est unus eorum, et vix unus, sed est sicut nullus in oculis eorum; quare cum Dominus liberat hominem a dominio et jugo eorum, oritur pugna; et cum liberatus est, hoc est, regeneratus, tunc tam leniter ducitur per angelos a Domino ut nihil minus sit quam jugum et dominium; per jucunda et felicia ducitur, et amatur, et aestimatur; quod Dominus docet apud Matthaeum, Jugum Meum blandum est, et onus Meum leve est, xi 30;

quod prorsus contrarium est apud malos spiritus, apud quos, ut dictum, pro nihilo reputatur homo, et si potuissent, cruciarent illum omni momento; quod a multa experientia scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church