Arcana Coelestia (Elliott) n. 10777

Previous Number Next Number See English 

10777. Quod succedat malis secundum artes, est causa quia ex ordine est ut quisque ex ratione agat quod agit, et quoque ex libero, quapropter nisi relictum foret homini agere secundum ejus rationem ex libero, et sic quoque nisi artes quae inde sunt succederent, homo nullatenus posset disponi ad recipiendum vitam aeternam, haec enim insinuatur cum homo est in libero et ratio ejus illustratur; nemo namque cogi potest ad bonum, quia omne coactum non inhaeret, non enim est ipsius; id ipsius hominis fit quod ex libero fit, nam ex libero fit quod ex voluntate, et voluntas est ipse homo; {1} quapropter nisi {2}homo teneatur in libero etiam facere malum, non ei provideri potest bonum a Domino. @1 i hoc inhaeret, et fit hominis; relinquere homini facere ex libero vocatur permittere,$ @2 permittatur homini ex suo libero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church